CAVEA

CAVEA
CAVEA
apud Statium, Theb. l. 6. v. 654.
--- --- --- Ni se
Arduus Hippomedon Caveâ stimulante tulisset
In medio ------
Populus est, qui in Cavea, Amphithcatri remotire et altiore parte spectabat. Unde apud Senecam, de Tranquillit. c. 11. summa Cavea, eum ait. Mimica verba, et ad summam Caveam spectantia. h. e. ad vilissimam pleben, ibi loci Ludos spectantem. Primitus vero locus medius sic dicebatur. Hinc Cavea nonnumquam pro toto Amphitheatro. Sed et Cavea, loca omnia, quibus Theatrum adiri poterat, apud eundem Statium, l. 1. Sylv. 6. v. 28.
Ecce autem caveas subit per omnes.
Insignis species decora cultu,
Plebes altera, non minor sedente.
Postquam enim remotiores a scena, aggestis cespitibus, editiorem locum sibi pulvillis actis fecissent; antiquissimis temporibus, quibus nulla adhuc ex arte Theatra, medius locus depressior Caveae nomen accepit, quod nomen postea in Theatris remansit. Erant quoque Caveae Amphitheatrales, in quibus ferae detinebantur et Cavi subterranei, e quibus per posticas bestiae in arenam immittebantur, distincte memorati Vopisco in Probo, c. 19. Addidit aliâ die in Amphitheatro unâ misstone centum iebatos leones, qui omnes e posticis interempti sunt, non magnum praebentes spectaculum, cum occidebantur: neuqe enim erat bestiarum impetus, qui esse e caveis egredienti bus solet. Nempe non solum caveae ferreae in Amphithearro habebantur, continendis ac concludendis feris, sed etiam cavi speluncaeque hypogaeae ad eam rem factae. Et caveae quidem ex regulis ferreis contextae erant et ad lucem expositae in medio, ut par est, amphitheatro: cavi autem et specus illi subterranei tenebrosi plane erant, ut qui nullâ vel minimâ luce irradiarentur. Unde non mirum, si ferae in illis specubus detentae, minore inde cum impetu exirent exilirentque, quam quae in caveis habehantur. Tenebris namque ac paedore domitae, languidiores efficiebantur at e caveis erumpentium maior vis ac impetus; luce enim ipsâ efferabantur et bestiarii ipsius forsitan, adversus quem emittebantur, conspectu. Adde avod priusquam inde exirent irritabantur: quae fieri non poterant in cavis et hypogaeis illis, Salmas. ad loc. cit. Vide quoque infra in voce Repagula, item Rutuli: et plura hanc in rem apud I. Lipsium de Amphitheatro, uti de Caveis besternarum, supra; et de supplicio eorum, qui Caveâ ferreâ inclusi in mate demitti et subtus navem denuo submergi consuevêre, supra verbô Accabussare.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • cavea — ● cavea nom féminin (latin cavea) Dans un amphithéâtre ou un théâtre romain, partie formée par les rangées de gradins où s asseyaient les spectateurs. cavea [kavea] n. f. ÉTYM. 1886, Encycl. Berthelot, art. Amphithéâtre; mot latin. ❖ ♦ Archéol.… …   Encyclopédie Universelle

  • Cavea — (Матера,Италия) Категория отеля: Адрес: Vico I Casalnuovo 15,16, 75100 Матера, Италия …   Каталог отелей

  • cavea — / kavea/ s.f. [dal lat. cavea cavità ]. (archeol., teatr.) [parte riservata agli spettatori nei teatri e anfiteatri antichi] ▶◀ emiciclo, gradinata …   Enciclopedia Italiana

  • cávea — (Del lat. cavĕa). 1. f. Arqueol. Jaula romana para aves y otros animales. 2. Arqueol. Cada una de las dos zonas en que se dividía la gradería de los teatros y de los circos romanos …   Diccionario de la lengua española

  • Cavĕa — (röm. Ant.), 1) für die Zuschauer bestimmter Raum eines Theaters, später auch des Amphitheaters u. Circus; 2) die verschiedenen Abtheilungen des Zuschauerplatzes nach dem Range derselben, s.u. Theater; 3) Behältniß für wilde Thiere im Circus …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Cavĕa — Cavĕa, im altröm. Theater der Zuschauerraum, s. Theater …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Cavea — Cavea, lat., bei den röm. Amphitheatern und Theatern der halbkreisförmige Raum mit den Sitzen für die Zuschauer; das Behältniß für die wilden Thiere …   Herders Conversations-Lexikon

  • Cavea —    • Cavĕa,        1. места для зрителей в римском театре, амфитеатре и цирке (во время римской Республики, конечно, только в театре), в особенности различные отделения по ярусу. Отсюда выражения cav. prima или ima передние ряды, cav. media,… …   Реальный словарь классических древностей

  • Cavea —   [lateinisch] die, /...veae, Zuschauerraum des römischen Theaters …   Universal-Lexikon

  • cávea — s. f. 1. Lugar destinado ao povo nos espetáculos antigos. 2.  [Pouco usado] Covil. 3. Gaiola. 4. Jaula.   • Confrontar: cávia …   Dicionário da Língua Portuguesa

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”